NOVALICIA

NOVALICIA
NOVALICIA
vulgo la Novalese, castrum Italiae, in Pedemontio, ad radices Alpium et montis Cenisii, 2. leucis a Segusio in Boream versûs limites Sabaudiae, a qua tantum 2. leuc. etiam distat. Seu Novalicium, aut Novaliciense oppidum, veterrimô Monasteriô, quod S. Petrum Patronum habuit, illustre admodum fuit ac opulentum, villis et cellis cum in Gallia, tum in Italia dives, situm in valle Segusina, inter Montem Cinisium le Mont Cenis et oppid. Segusium, ab utroque paribus distans intervallis.
De quo ut et Coenobii eius Abbatibus fuse agit Chronicon Monasterii in 6. libros divisum, et ad A. C. circiter 1050. seu ad Henricum II. Imperatorem deductum; e quo discimus, multa olim templa, domosque multas eo in Oppidulo ac Monasterio fuisse, quod in nomine ludens Auctor Monasterium Novae lucis ibidem appellat, et a Saracenis direptum atque incensum esse scribit, apud Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Novalicium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Arnulphus (15) — 15Arnulphus, (29. Juni, al. 21. Sept.), war ein Abt des Klosters Novalicia im Turiner Gebiet, und wurde von den Longobarden bei ihrem Einfalle in Gallien im Jahre 515 gefangen genommen und getödtet. Er ist nach Bucelin, der ihn zu den »Seligen«… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”